• Tekst: Walter Map v/o De Aartspoeet, 1163
  • Muziek: Onbekend

1. Mihi est propositum
In taberna mori,
Vinum sit appositum
Morientis ori.
Ut dicant, cum venerint
Angelorum chori :
Deus sit propitius
Huic potatori.

2. Poculis accenditur
Animi lucerna,
Cor imbutum nectare
Volat ad superna.
Mihi spait dulcius
Vinum in taberna,
Quam quod aqua miscuit
Praesulis pincerna.

3. Suum cuique proprium
Dat natura munus,
Ego numquam potui
Scribere jejunus.
Me jejunum vincere
Posset puer unus :
Sitim et jejunium
Odi tamquam funus.

4. Tales versus facio
Quale vinum bibo,
Neque possum scribere
Nisi sumto cibo.
Nihil valet penitus
Quod jejunus scribo :
Nasonem post calices
Carmini praeibo

5. Mihi numquam spiritus
Prophetiae datur
Non nisi quum fuerit
Venter plene satur.
Cum in arce cerebri
Bacchus dominatur
In me Phoebus irruit
Ac miranda fatur.