• Tekst: Joh. Chr. Haug
  • Muziek: Fr. Flemming (1822)

1. Dulce cum sodalibus, sapit vinum bonum.
Osculari virgines, dulcius est donum.
Donum est dulcissimum, Lyra seu Maronum.
Si his tribus gaudeam, sperno regis thronum!

2. In me bacchus excitat Veneris amorem.
Venus mox poeticum, Phoebi dat furorem.
Immortalem Phoebus dux, comparat honorem.
Vae mihi! Si tribus his infidelis forem.

3. Si tyrannus jubeat: "Vinum dato!" darem,
"Non amato virgines!" aegre nen amarem;
"Frange lyram, abjicei!" pertinax negarem,
"Lyram da, seu morere!" cantans exspirarem.